Liber Primus Samuelis*

Caput 18: Versus 1

Et factum est,etc.,et dilexit,etc.RAB. in lib. Reg.Jonathas dilexit David: vir videlicet bellicosus juvenem aptum pugnis. Jonathas significat eos qui de Judaeis in Christum crediderunt et, percepta gratia Spiritus sancti, pro Christo relictis omnibus ipsum secuti sunt. Unde Petrus:Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus teMatth. 19.. Sic enim Jonathas dedit David vestimenta sua a tunica usque ad balteum, cum credentes omnia quae habuerant, in Christi servitium contulerunt.
(* Traductions européennes)